

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 13: Versus 18
Non de omnibus.Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat,levabit contra me calcaneum suum,id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quae hoc praedixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.